Lex Plautia Papiria

Lex Plautia Papiria suadente tribuno plebis Marco Plautio Silvano atque Gaio Papirio Carbone anno 89 a.C.n. lata omnibus civitatibus infra Padum flumen sitis civitatem Romanam tribuit, ut socialis belli finis faciatur. Hac condicione tributa est, ut petentes inter spatium sexaginta dierum nomen suum praetori indicent. 

Eodem anno lege Pompeia de Transpadanis consulis Gnaei Pompei Strabonis etiam civitatibus ultra Padum sitis civitas ascita est.

His legibus condiciones tribuni plebis Lucio Calpurnio Pisone itemque Lucio Iulio Caesare annulatae sunt, quorum alter militibus tantum bene de re publica meritis, alter civitatibus quae fidem Romanis per bellum servavissent maluerat. Bellum autem cum adversa fortuna magis magisque duceretur Romanis persuasit, ut sociis indulgerent.

Tamen lex Plautia Papiria liberae rei publicae institutionibus magno detrimento fuit cum maxima pars civium extra urbem habitantium comitiis abstinere magno itinere coacta erat. 


Developed by StudentB